HELENA

HELENA
I.
HELENA
Adiabenorum Regina, tempore famis ab Agabo praedictae, Hierosolymae incolis multum annonae summisit. Cum fil. Izate Iudaismum amplexa, secundum Ioseph. Antiq. l. 20. c. 2. secundum Orosium vero, Christianismum, l. 7. c. 6. Euseb. Hist. l. 2. c. 11. Ado in Chron. Baron. A. C. 44. Eam grandiori natu filio Monobazo annulum Patris signatorium dedisse, commissâ ipsi Rei publicae admimstratione, donec adveniret frater Izates, quem Pater Regni heredem destinaverat, auctor est Ioseph. Antiqq. l. 20. c. 2. Πείθεται τούτοις, dicens, ἡ Ε῾λένη καὶ καθίςτησι τὸν πρεσβύτατον παῖδα Μονόβαζον βασιλέα, περιθεῖσα τὸ διάδημα καὶ δοῦσα τὸν σημαντῆρα τȏυ πατρὸς δακτύλιον, την` τε σαμψηρὰν παῤ αὐτοῖς ὀνομαζο μεν´ην, διοικεῖν τε τούτοις την` βασιλείαν παρῄνεϚε, μέχρι τῆς τȏυ ἀδελφοῦ παρουσίας, Paruit his Helena et Proregem constituit grandiorem filinm Monobazum, imposito ei diademate et dato Patris annulo signatorio, simulque sampsenâ, ut ipsi vocant: iussitque eum administrare Remp, donec frater veniat. Plerumque enim dominii ac potestatis symbolum annulum fuisse signatorium, seu sigillum, notum est. Unde et Philippum Macedonem, cum in Byzantinos moveret, Alexandto filio, decimum sextum
aetatis annum agenti, Macedoniae et sigilli cum libera potestate euram demandasse, refert Plautarch. in Alex. Et Q. Catulum, cum nocte quadam post dedicatum Capitolium somniasset, Suet. in Aug. c. 24. refert. Iovem Opt. Max. praetextatis compluribus circum aram ludentibus, unum secrevisse, atque in eius sinum signum Reip. quod manu gestaret, reposuisse, unde coniectura facta, in Augusti potestate fore aliquando Rem publicam. Recte enim ibi signum Reip. Isaac. Casaub. interpretatur δημοσίαν σφραγίδα, quâ obsignari solita diplomata et quaecumque alia Reip. nomine signabantur. Idem de Hadriano memorat Spartian. a Traiano Imp. extraordinem gemmâ donatum et quidam eâ, quae iam semel omen imperii fuerat, narrans. Ut de Ioh. Comneno, patri Alexio iamiam morituro annulum eo fine, ut Imperium sibi firmaret, dementi, apud Nicetam, aliisqueve nihil addam. Vide Ioh. Kirchmann. Lubec. de Ann. c. 22.
II.
HELENA
Cauponaria, Ambros. obscuris natalibus, Eutrop. concubina Constantini Chlorik, Bedae. Secundum alios fil. Caeli M. Britanniae Regis Nicephoro Bithyna muliet, ex Constantino Chloro, mater constantini Mag. a marito repudiata, ut Theodoram ducere posset; Filio ad Imperium evecto, sollemni edicto, Augusta et Imperatrix appellata, sacri aerarii curam gessit, templa exstruxit, pauperibus opitulata est. Obiit, in amplexu filii Constantini, An. Aet. 80. Saeculo quarto. Ab illa Drepanum, in Bithynia, Helionopolim, et mare supra Bitliyniam Helenopontum dictum volunt. Vide praeter Scriptores Eccl. Morin. de liber atione Eccl. et in vita Constantini. Baron. A. C. 306. 315. et 326. etc.
III.
HELENA
Musaei Atheniensis filia, Homero antiquior τὸν Βηακὸν πόλεμον, Bellum Troianum, conscripsit, a qua et Homerus dicitur, argumentum accepisse, καὶ κτήσαςθαι τὸ δίγλωςςον ἀρνίον, et bilinguem agnum possedisse, Photius Cod. CXC. ex l. 4. Ptol. Hephaestionis, apud Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XV. ubi de Hesiodo poeta agens, recenset eorum nomina, qui ante Homerum de rebus Belloqueve Troiano seripsêre.
IV.
HELENA
filia Constantini Mag. uxor Iuliani Apost. Huic Eusebia, Constantii uxor, sterilitatem potione conciliare conata est, et filium ex ea natum, per obstetricem, necari curavit. Obiit Romae A. C. 360. Amm. Marcell. l. 16. c. 10. l. 21. c. 1. Item uxor Simonis Magi, quam modo Notionem, modo Minervam, etc. vocabat, mox blaspheme ipsi plurima tribuebat. Vide Iren. l. 1. c. 20. Epiphan. haer. 21. etc.
V.
HELENA
filia Iovis, ex Leda Tyndari Laconiae Regis uxore, quae a Iove, in Cycni formam transmutato, compressa, duo peperit ova, ex quorum altero Helena et Pollux, ex altero Castor et Clytemnestra exclusi fuêrunt. Ex his Helena, cum ceteris suae aetatis feminis formae elegantiâ praestaret, a Theseo rapta est adhuc virguncula, non multo tamen post Castori et Polluci fratribus eam repetentibus citra iniuriam restituta est, et Menelao uxor tradita, cui et Herminonem filiam peperit. Posthaec famâ pulchritudinis eius illectus Paris, contractis aliquot navibus, in Graeciam sese contulit; ubi a Menelao hospitio exceptus clam se in amorem Helenae insinuavit, tandemqueve absente coniuge, eam rapuit, et in patriam abduxit. Quâ tam insigni iniuriâ commoti Graecorum principes, de bello Troianis inferendo in Aulide Boeotiae coniurarunt. Nec multo post mille contractis navibus in Asiam traiecêrunt, multisqueve expugnatis oppidis, tandem Ilium obsedêrunt. Quo in bello cum Paris occubuisset, Helena Deiphobo fratri eius nupsit. Verum cum eo iam res rediisset, ut Graeci armis diffidentes, ad dolum se converrerent, Helena quoque proditionis particeps fuisse putatur, et facem (quod signum aggrediundi negotii inter ipsam, et Graecos convenerat) ex arce sustulit, captâqueve iam urbe Menelaum in Deiphobi cubiculum introduxit: eoque interfecto cum priore vito in gratiam rediit. Plutarch. in Thes. Paus. in Corinth. Euseb. in Chron. Homer. virg. Ovid. etc. Nic. Lloyd. Ceterum, cum Polluce ex ovis prognata dicitur, quia uterque educatus insuperiore aedium parte, quae Lacedaemoniis, uti testatur Eustathius Odyss. α. vocabatur ᾦον; unde in usu ὕπερῷον. Ab Iliensibus pro Dea habita est, unâ cum Hectore, ut ex Athenagora discimus Legat. pro Christian. Ο῾ μεν` Ι᾿λιευς Θεὸν Ε῞κτορα λέγει. καὶ την` Ε῾λένην Α᾿δράςτειαν ἐπιςτάμενος προσκυνεῖ, quae verba iam supra adduximus, in voce Hector. Alia suit Helena. Epidauriis culta, de qua sic Ptol. Hephaestion nov. Hist. l. 4. apud Phot. Cod. 90. Η῾ διακονήϚασα Α᾿φροδίτῃ εν τῇ πρὸς Α῎δωνιν ὁμιλίᾳ, ἡ Ε᾿πιδαμνίου θυγάτηρ, ἣ Ε᾿πιδαύριοι εν Α᾿φροδίτης χήματι τιμῶσι, χρήματα λιμώττουσιν ἐπιδιδοῦϚαν, Illa ministra Veneris in congressu cum Adonide Epidamnii filia, et ab Epidamniis Veneris figura culta, divitias inhiantibus largitur. Ubi dubitari posse ait Voss. an non vel priori loco Ε᾿πιδαυρίου, vel posteriori Ε᾿πιδάμνιοι, legi debeat. Namqueve verisimile est, hanc Helenam filiam fuisse eius, qui urbem sive Epidamni sive Epidauri, condidisset. Vide eum de Idol. l. 1. c. 36. quae hanc in rem adnotavit Casp. Barth. ad Aeneam Gazoeum, nec non Ioh. Meurs. ad. Lycophr. illud,
Ποθῶν δὲ φάσμα πτηνὸν εἱς αἶθραν φυγὸν.
Amore spectri pervagantis aethera.
Picta porro a variis Helena est, iisqueve excellentissimis Artificibus. Plin. l. 35. c. 3. Similiter lanuvii ubi Atalanta et Helena cominus pictae sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissimâ formâ, sed altera ut virgo: ne ruinis quidem Templi concussae. Pontius legatus Caii Principis eas tollere conatus est, libidine accensus, si tectorii natura permisisset. A Zeuxide inprimis, cuius Helena ἑταῖρα, meretrix, propterea dicta est, quod ex illa pictura ingens fecisset lucrum, Aelian. Var. Hist. l. 4. c. 12. Ab eadem nomen sideri nautis infausto, habeturqueve pro signo naufragii, aut tempestatis saltem aerumnosae certissimo, cum flamma illa apparet: ubi contra salutaria sidera, quae Pollucis et Castoris dicunt. Stat. Theb. l. 7. v. 792.
Scit peritura ratis, cum iam damnata sororis
Igne, Therapnaei fugerunt carbasa fratres.
Cui rei illustrandae vide quae ptoduxêrunt Hermolaus Barbarus ad Plin. l. 2. c. 37. M. Ant. Muret. Ver. Lect. l. 6. c. 11. Alii. At Euripid. Helenae sidus non minus salutiferum agnoscit in Oreste v. 1637. ubi de helena a se servata et astris illata sermocinatus Apollo dicit,
Κάςτορι τε Πολυδεύκει ετ᾿ εν αἰθέρος πτυ χαῖς
Σύνθακος ἔςται ναυτίλοις σωτήριος.
Quem cum reliquis omnibus, in contrarium euntibus, quomodo conciliare conetur Barthius, vide hunc Animadvers. ad Stat. d. l. uti de Helenaecratere, inter Veterum celebria, numerato Appuleio Apolog. Ioh. Meurs. Comm. in Lycophr. p. 264. et 265.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Helena — ist die latinisierte Form des weiblichen griechischen Vornamens Ἑλένη (Helénē): die Gestalt der griechischen Mythologie, siehe Helena (Mythologie) die Mutter des ersten christlichen Kaisers Konstantin, die als Heilige verehrt wird, s. Helena… …   Deutsch Wikipedia

  • Helena — (de «Helena», figura mitológica) f. *Fuego de San Telmo cuando se presenta con una sola llama. * * * helena. (De Helena, figura mitológica). f. Fuego de Santelmo, cuando se presenta con una sola llama. * * * Helena puede referirse a: 1. En la… …   Enciclopedia Universal

  • Helena — Helena, MT U.S. city in Montana Population (2000): 25780 Housing Units (2000): 12133 Land area (2000): 14.005336 sq. miles (36.273653 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 14.005336 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Helena — puede referirse a: Contenido 1 Mitología griega 2 Historia 3 Nombre 4 Divisiones administrativas 4.1 …   Wikipedia Español

  • Helena — HELĔNA, æ, Gr. Ἑλένη, ης, (⇒ Tab. XXIII.) 1 §. Namen. Diesen soll sie von ἕλος, Sumpf, haben, weil sie ἐν ἕλει, oder im Sumpfe geboren worden, wobey sie denn sonst auch Leonte, imgleichen Echo soll seyn genannt worden, weil sie allen andern… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Helena — {{Helena}} Tochter des Zeus* und der Leda* – oder der Nemesis* –, wegen ihrer außergewöhnlichen Schönheit noch als Kind von Theseus* geraubt, aber von ihren Brüdern, den Dioskuren*, befreit und in ihre Heimat Sparta zurückgebracht. Um… …   Who's who in der antiken Mythologie

  • HELENA — (first century C.E.), sister and wife of monobazus I, king of adiabene (cf. Jos., Ant., 20:17–96). Helena and her son izates became converts to Judaism in about 30 C.E. through the influence of Ananias, a Jewish merchant. When her husband died,… …   Encyclopedia of Judaism

  • Helena [1] — HELĔNA, æ, (⇒ Tab. XXXI.) des Paris und der Helena Tochter, über deren Namen sich Vater und Mutter nicht vergleichen konnten, weil sie ersterer nach sich Alexandra, sie aber Helena genannt wissen wollte, bis sie endlich darum würfelten, und… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Helena —     Helena     † Catholic Encyclopedia ► Helena     (Helenensis)     Erected from the Vicariate of Montana, 7 March, 1884. It comprises the western part of the State of Montana, U.S.A., and is made up of Lewis and Clark, Teton, Flathead, Missoula …   Catholic encyclopedia

  • Helena, AL — U.S. city in Alabama Population (2000): 10296 Housing Units (2000): 3983 Land area (2000): 17.074678 sq. miles (44.223210 sq. km) Water area (2000): 0.019633 sq. miles (0.050850 sq. km) Total area (2000): 17.094311 sq. miles (44.274060 sq. km)… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Helena, AR — U.S. city in Arkansas Population (2000): 6323 Housing Units (2000): 2710 Land area (2000): 8.896456 sq. miles (23.041713 sq. km) Water area (2000): 0.000926 sq. miles (0.002399 sq. km) Total area (2000): 8.897382 sq. miles (23.044112 sq. km) FIPS …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”